- RESPONSA
- RESPONSAOracula sunt apud Poetas. Virg. Aen. l. 6. v. 799.——— Caspia RegnaResponsis horrent Divûm.Ibid. v. 344.Hôc unô responsô animum delusit Apollo.Lucretius, l. 1. v. 737.Ex adyto tamquam cordis Responsa dedêreSanctius, et multo certâ ratione magis quamPythia, quae tripode ex Phoebi, lauroque profatur.Reddebantur illa quibusdam in locis Idibus; quibusdam, Kalendis: nonnumquam die oriente, nonnumquam occidente; aliquando augescente, aliquando deficiente Lunâ solum: Apollo sex mensibus apud Lucios, sex apud Delum vaticinabatur etc. uti pluribus docet Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 6. c. 21. Certe ἀ ποφράδων ἡμερῶν, dierum nefastorum, deserte meminit in hoc negotio Plut. in Alexandro, Βουλόμενος, inquiens, τῷ θεῷ χρήςαςθαι περὶ τῆς ςτρατείας, ἦλθεν εἰς Δελφοὺς καὶ κατὰ τύχην ἡμερῶν ἀποφράδων οὐςῶν, εν αἷς οὐ νενόμιςται θεμιςτεύειν, πρωτον μὲν ἔπεμπεν παρακαλῶν τὴν πρόμαντιν. ὡς δὲ ἀρνουμένης τῶ προϊχουμένης τὸν νόμον, ἀυτὸς ἀναβὰς βίᾳ πρὸς τὸν ναὸν εἷλκεν ἀυτὴν. ἥδε, ὥςπερ, ἐξηττημένη τῆς σπουδῆς, εἶπεν, Α᾿νίκητος εἶ ὦ παῖ. τοῦτο ἀκούςας Α᾿λεξανδρος, οὐκ ἔτι ἔφη χρῄτειν ἑτέρου μαντεύματος, ἀλλ᾿ ἔχειν ὃν ἐβούλετο παῤ ἀυτῆς χρησμόν. E quo loco insuper discimus, quantum etiam temporum huic delectui, in Oraculis reddendis, imposturae subfuerit: qua de re prolixe agit Ant. van Dalen, de Oraculis dissertat. 11. p. 429. Vide quoque Statium, Thebaid l. 2. v. 171. et Barthium, ad eum: nec non infra Tripus, it. Vates. Hinc ad Viros prudentes, qui in dubiis rebus consulebantur, Principesque vox translata. Sed et Responsa Episcoporum, olim magni habita. Quemadmodum enim in civilibus Imperatores Sacratissimi, ita in spiritualibus et sacris consulebantur Episcopi: inter quos cum emineret Romanus, is quoque prae aliis consultus est saepius, eiusque Responsa maiorem prae coeteris auctoritatem progressu temporis acquisiverunt et diligentius adservata sunt, reliquorum Episcoporum Responsis, quae sensim negligi coeperunt, plerumque deperditis. Quae causa movit Cresconium, quare Decretales Pontificum Romanorum Epistolas, quae a consulendo originem habuêre, inter Canones retulerit primus, illisque sic auctoritatem Canonicam conciliaverit, quae antea cum reliquorum Episcoporum Responsis pari passu ivêre. Ad quod exemplum postea, in Orientali quoque Ecclesia, Responsa Patriarchalia, valere, adservari et colligi coeperunt; imo et ad instar Ecclesiae Occidentalis Codici Ecclesiae Orientalis subiecta sunt adnexaque, ut videre est ex editione Parisiensi A. C. 1620. Fuit autem Codex is in Concilio VI. Oecumenico Trullano, vel potius in Quinti Sextae Synodi, Can. 2. confirmatus ac approbatus. Vide Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccl. 187. et 188. ut et supra, ubi de Canon. Iure et Decretalibus: Item Patriarchalibus Resp. et voce Rescriptum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.